Home Prior Books Index
←Prev   1 Corinthians 4 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

4:1  sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei
4:2  hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniatur
4:3  mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudico
4:4  nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus est
4:5  itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deo
4:6  haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro alio
4:7  quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperis
4:8  iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremus
4:9  puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus
4:10  nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobiles
4:11  usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumus
4:12  et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemus
4:13  blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhuc
4:14  non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneo
4:15  nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui
4:16  rogo ergo vos imitatores mei estote
4:17  ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceo
4:18  tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidam
4:19  veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutem
4:20  non enim in sermone est regnum Dei sed in virtute
4:21  quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinis